Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[88]
addebat etiam idque1
[p. 1026]
ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos
exisse cum Galba; ex quo significabat illum non in agendo
solum, sed etiam in meditando vehementem atque incensum fuisse. Quid multa? magna exspectatione, plurimis
audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi
tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis
silentio praeteriretur. Itaque multis querelis multaque
miseratione adhibita socios omnibus approbantibus illa die
quaestione liberatos esse.
1 id quod maluit Lambinus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.